středa 6. července 2011

Sebastian Izquierdo 3 (Praefatio)

Zde je přepis Izquiedovy pozoruhodné předmluvy k Majáku věd (s krátkými narychlo formulovanými shrnujícími vsuvkami).

Praefatio ad lectorem ubi operis institutum, ratio ac methodus, eximiaque utilitas exhibentur

[1: Veškeré vědy lze redukovat na fyziku a metafyziku. Fyzika se zabývá vším co jest jakožto tím co to jest. Metafyzika se zabývá v abstrakci od existence vším možným i nemožným. Metoda fyziky je dána zkušeností, metoda metafyziky vychází ze "spojení" které mají esence se svými bezprostředními atributy.]

Quo tibi, Lector benevole, huiusce operis institutum, rationem, ac methodum, eximiamque utilitatem exponam, suppono primo. Universas scientias humanas ab intellectu nostro pro statu  praesenti acquisibiles ad duas omnino revocari, ut nemo probe scientificus diffitebitur[?]; ad Physicam scilicet et Metaphysicam. Physicam dico, quae considerat obiectum sibi propositum quoad an est, seu quantum ad esse, quod habet in statu quiditativo. Unde obiectum prioris omne ens existens actu, qua tale, amplectitur. Obiectum autem posterioris omne ens tam impossibile, quam possibile comprehendit cum praecisione ab existentia. Et prioris quidem principia ab experientia petuntur. Posterioris vero a connexione, qua unaquaeque essentia de suo habet cum suis passionibus immediatis, prout ex dicendis in decursu huius operis magis conspicuum fiet. 

[2: Nic není v lidském vědění důležitější než je obecnost - jako drahé kameny předčí mnoho drobných mincí, tak i málo obecného vědění předčí mnoho partikulárního vědění]
    
   Suppono secundo. In omni scientia humana nihil aestimabilius esse universalitate. Tum quia, quo obiecta sunt universaliora, eo notiora nobis, adeo certiora sunt. Tum quia, quo universalior est veritas comparata per scientiam, eo plures in se continet veritates; eoque plurium subinde valorem, aestimabilitatemque secum fert. Dixerim universalissimas veritates perinde ac nummos aureos aut lapides pretiosos se habere. Quorum unum qui possidet, sub modicissima quantitate, atque adeo expeditissima possessione possidet ingentem acervum nummorum inferioris metalli. Ex quo patet, quantum intersit studiosiorum humanarum scientiarum, comparandis universalissimis veritatibus rerum, subinde universalissimis earum conceptibus speculandis imprimis incumbere. 

[3: Pojmy první intence se týkají reálných věcí (např. člověk, rozumový, bílý) , pojmy druhé intence se týkají pojmů (prvních či druhých) intencí (např. subjekt, akt!, rod); zatímco mezi pojmy prvních intencí je jen málo nejjobecnějších pojmů a často se v jejich užití mýlíme, pojmy druhých intencí jsou skoro všechny nejjobecnější a nemýlíme se o nich; proto jsou důležitější pro základy věd]

    Suppono tertio: conceptus universales circa quos, ut circa obiecta versantur scientiae humanae, obiectivique conceptus propterea dicuntur, in duplici differentia esse. Alii enim sunt conceptus primae intentionis; alii secundae intentionis. Dicuntur conceptus primae intentionis, qui rebus proveniunt aliunde, quam ab actibus nostri intellectus, eique conveniunt ut sunt in se. Quales sunt conceptus entis, conceptus animalis, conceptus rationalis, conceptus albi, et caeteri huiusmodi. Conceptus vero secundae intentionis vocantur, qui rebus proveniunt, non ut sunt in se, sed ut obiective sunt in nostro intellectu. Quales sunt conceptus subiecti, conceptus praedicati, conceptus actus significabilis per verbum, conceptus formalitatis distinctae ab alia per rationem, conceptus generis, et speciei, et caetera huiusmodi. Esse quippe subiectum, praedicatum, actum, formalitatem, genus, speciem, et c. demonstrationes sunt convenientes rebus, prout obiective sunt in nostro intellectu, suamque proinde trahentes originem ab illius actibus. Porro inter conceptus universales primae intentionis pauci sunt universalissimi, si cum iis conferantur, qui minus sunt universales: quia pauci sunt, qui conveniunt omibus rebus. Conceptus vero secundae intentionis fere omnes sunt universalissimi: quia nullus fere est, qui rebus omnibus non conveniat, aut certe non possit convenire, quatenus omnes res sub quovis eorum a nobis conceptibiles sunt. Unde patet, quantum intersit studiosorum humanarum scientiarum hisce conceptibus secundae intentionis perscrutandis incumbere, iuxta dicta suppositione secunda. Tum quia bona pars humanae scientiae circa illos, ut circa obiecta speculanda versatur. Tum maxime, quia ex non bene explorata, perspectaque eorum natura saepissime provenit, ut circa conceptus primae intentionis intellectus noster fallatur. Etenim, cum nos pro statu praesente res cognoscamus, atque adeo illae nobis appareant, sive repraesententur longe aliter, quam sunt in se, nisi solerter [?],  probeque sciamus discernere esse, quod illae prout sunt in mente nostra obiective, habent, ab esse, quod habent in sese, obnoxii valde deceptioni incedemus. Itaque eximie confert ob duos titulos praedictos ad veritates Physicae et Metaphysicae, omniumque subinde humanarum scientiarum perscrutandas et assequendas praedictorum universalissimorum conceptuum secundae intentionis probe exploratam, perspectamque habere naturam cum suis passionibus. In idem autem recidit, explorata, perspectamque habere naturam nostrarum intellectionum cum suis passionibus, cum modove intelligendi cuncta, quem pro praesenti statu habemus, naturamque subinde humanae scientiae sumptae latissime (prout illam in hoc opere sumimus) et modi procedendi eius; ac exploratam, perspectamque habere naturam, passionemque dictorum conceptuum, utpote a nostris intellectionibus a nostrove modo intelligendi pro statu praesenti provenientium, uti dictum est. Unde tandem concludimur, ad veritates omnes tum physicas, tum metaphysicas omnium omnino scientiarum perscrutandas et assequendas eximie conferre accuratam speculationem praemittere de natura nostrarum intellectionum, de modoque intelligendi nostro pro statu praesente de naturaque subinde, de modoque procedendi scientiae humanae sumptae latissime.

[4: Univerzální umění věd, kterým by náš rozum snadno a rychlo poznával a poznání metodicky rozšiřoval, je možné; řada autorů od Platóna a Aristotela přes Ramóna Llulla a kabalisty až po Francise Bacona k nalezení tohoto umění přispěla, byť projekt ještě nebyl dotáhnut.]

    Suppono quarto, ut prorsus certum: Possibilem esse Artem universalem sciendi, qua intellectu humanus ad omnes scientias brevius, faciliusque acquirendas, ac sine fine propagandas, methodiceque dirigendas mirum in modum adiuvetur. Si enim ceterae facultates humanae, longe imperfectiores cum sint, in suis operationibus exercendis, in suisque operibus exsequendis tam mirifice artibus adiuuvantur, adeo, ut sine arte, quae per artem fiunt, plerumque ab illis non possent effici, uti in iis cernimus, qui in artibus liberalibus periti sunt nimirum in Musica, Pictura, Statuaria, Statica, Bellica, Architectura, Perspectiva, et allis; imo et in iis, qui in illiberalibus, ut Textoria, Sutoria, Sartoria, Fullonica, Lignaria, Ferraria, Plastica, Lapidaria, et caeteris. Quid dubitet, intellectum humanum omnium, nostrarum facultatm perfectissimam, arte pariter in suis operationibus exercendis, operibusque exequendis adeo iuvari posse, ut non solum facilius, breviterque per artem, quam sine illa quidlibet assequatur, sed etiam multa per artem praestare valeat, quae simpliciter et absolute seclusa arte non valeret? Ob id scientiarum studiosi praesertim antiquiores in Arte legitima sciendi vestiganda solerter incubuerunt. Eamque nonnullos tenuisse, dissimulasse tamen, et occultasse, ut sua opera, inventaque miribiliora essent, in ipsis eorum operibus indicium est. Alios varias sciendi artes adinvenisse et in lucem prodidisse constat ex Sexto Empirico qui per libros sex cotra Mathematicos et tres hypotheseon Pyrrhoneorum ipsas confutat. Plato Analyticam adinvenit, tantique Dialecticam fecit, ut in dialog 7. de Republica sive de Iusto dicat, sine illa caecas esse omnes scientias. Postea Aristoteles suam edidit Logicam, quam omnes Peripatetici tanquam genuinam sciendi artem sunt amplexati. Iam vero prope nostra saecula Raymundus Lullius suam illam Artem mirabilem evulgavit, in praximque deduxit eximio, mirandoque studiosorum eius emolumento, ut eius intepretes testantur. Quam eadem aliter tamen expositam, auctamque produxit postmodum Petrus Gregorius Tolosanus in eo libello, cuius titulus Syntaxes Artis mirabilis [1578], adiectis dein longioribus commentariis, ubi multa profert in huius Artis commendationem et nominatim lib. 1. cap. 7 praeter eius commentatores plures recenset, qui per hanc Artem brevi doctissimi evaserunt. Additque, antiquos Hebraeos Artem similem inventricem rationum, immo naturarum excogitasse praestantiorem illa, quam concludunt Cabalistae per quinquaginta portas lucis quas iterum examinant per triginta duas semitas sapientiae et tres midoth: id est, tres proprietates, sive potentias, nempe Memoriam, Intelligentiam, et Voluntatem. Eiusdem Lullianae Artis quaedam semina sunt, quae iaciunt Aegidius Moncurtius in suo Typo omnium scientiarum et novissime Yuo Parisinus [OFMCap, n. 1588; Robert L. Fastiggi k tomuto autorovi publikoval monografii v r. 1992] in suo Digesto sapientiae. Tametsi hic ex ipsis Lullianis terminis apertiori via putat se artem adinvenisse omnes humanas scientias in unam quamdam universalem nectendi, in qua omnium prima principia coniuncta reperiantur. Praeterea Cornelius Gemma medicus Lovaniensis de Arte Cyclognomica scripsit libros tres, quibus se putat doctrina ordinum universam, unaque Philosophiam Hippocratis, Platonis, Galeni, et Aristotelis circulari quadam methodo comprehendisse, caeterisque artibus, ac scientiis inveniendis, atque constituendis viam compendiariam patefecisse. Denique, Franciscus de Varulamio Anglus [Francis Bacon, 1561–1626], in opere, cuius titulus Instauratio magna [1620], praesertim in secunda eius parte dicta, Organum novum multa de universali sciendi methodo scripsit seu potius scribere caepit. Opus enim delineatum et inchoactum dumtaxat reliquisse videtur. Omitto Rhetoricam Aristotelis, Ciceronis, Quintiliani, et aliorum, quae non eloquendi solum, sed sciendi ad eloquendum Artes quaedam sunt. Concludoque ex dictis, universalem Artem sciendi non solum inventu possibilem, verum etiam aut plene aut maiori saltem ex parte iam inventam traditamque ab Auctoribus tum antiquioribus, tum etiam recentioribus esse.

[5: Od starověku hledaná encylopedie věd nespočívá ve spojení všech věd, ale ve vědě o vědě. Tato fundamentální encyklopedická věda má dvě části: teoretickou, která se zabývá podstatou, atributy a objekty lidského poznání a praktickou, která poskytuje nástroje k tomu jak poznání získávat. Logika neboli Ars intelligendi je jen částí této praktické vědy o vědě, protože zdokonaluje jen intelekt; dále je potřeba nástrojů pro paměť, Ars memorandi, pro představivost, Ars imaginandi a pro vnější smysly Ars experiendi.]

    Suppono quinto Encyclopediam apud Antiquos celebratissimam (quae latine scientia orbicularis, seu circularis dici potest) non in aggregato omnium scienciarum, ut aliqui putant, se in speciali quadam scientia consistere ob summam suam universalitatem omnes omnino scientias humanas atque adeo a se ipsam suo ambitu complectente: ea autem est scientia de scientia, de scibilique in universum, id est, scientia habens pro obiecto scientiam humanam in toto hoc opere latissime pro omni notitia, pro omnive aggregato nitiarum (humanitus acquisibili). Porro huiusmodi Encyclopaedia duas partes habet. Alteram theoricam, quae de natura, passionibusque scientiae humanae, obiectique humanitus cognoscibilis, atque adeo scibilis prout talis agit: alteram practicam, quae instrumenta praebet, regulasque sciendi in omni materia, atque adeo omnem omnino humanam scientiam novis in dies notitiis parti, ac veritatibus inventis, in infinitum propagandi, methodiceque digerendi. Et haec est Ars universalis, ligitimaque sciendi, complectens quidem Logicam integram, quae ars intelligendi perfectiva intellectus est: addens tamen insuper Artem memorandi perfectivam Memoriae et Artem imaginandi perfectivam Phantasiae et Artem experiendi perfectivam externorum sensuum. Dixi logicam integram quia, quam ex Aristotele habemus, nondum integra est.

[Následuje shrnutí obsahu Izquierdova díla]

    Igitur, huiusmodi Enxyclopaediam, seu scientiam de scientia, et scibilis in universum quoad utramque eius partem tradere operae, operisque praesentis intentio est. Cuius utilitas quanta sit ad omnes scientias comparandas (si tamen intentioni effectus, ut Deo dante, spero, respondeat) ex dictis hactenus palam est. Prima enim eius pars theorica ob summam scientiis praebere, iuxta suppositionem secundam, et tertiam. Secunda  autem pars practica, cum sit Ars legitima sciendi, atque adeo facultates hominum praestantissimas in suis operationibus iuvandi, dirigendique, prout demonstrabitur ex prima, nequit non in exercentibus ipsam perinde, atque caeterae Artes; immo praestantius longe quam illae, mirandos effectus procreare. Dico autem eam Pharum Scientiarum, quod navigantibus scientiarum pelagus perspicuam sane, directivamque lucem praefert.
    In ista autem scientia tradenda eadem methodo, quam ipsa pro caeteris omnibus tradendis suo loco praescribere conabor uti. Atque ita illam imprimis suis Tractatibus distinctam, Tractatus suis Disputationibus, Disputationesque suis Quaestionibus dabo. Primus Tractatus de origine, et natura intellectionis erit: ubi humanorum sensuum tam externorum, quam internorum Philosophia succinte praemissa, quomodo ex illis ipsa intellectio humana sumat exordium, explicabo, naturamque dein ipsius intellectionis, et specierum eius, quatenus operis institutum poscit, exponam. Secundus Tractatus erit de passionibus intellectionis humanae, ubi de Veritate et Falsitate, de Evidentia et Obscuritate, de Certitudine et Incertitudine, aliisque huiusmodi veluti affectionibus eius mihi erit sermo. Tertius, caeteris productior Tractatus erit de obiecto intellectionis humanae, quatenus tali, quod materia eius , cicra quam nuncupari solet: ubi aliquot disputationes ex ea parte Metaphysicae universaliore quam Primam Philosopiam dicunt, petitas inferere necesse erit, ut de actu, potentia, de ente, essentia, et experientia, de statibus rerum, de ente possibili, et impossibili, necessario et contingente, de distinctione, identitate, de unitate et pluralitate, de connexione et oppositione, etc. Doctrina quippe harum disputationum, tum ad ea, quae de obiecto scibili in universum tradenda sunt, tum ad multa huius operis stabilienda certa principia omnino necessaria est. Et quoniam (ut sum iam dudum persuasus) si Metaphysici ex evidentibus principiis, quae dictarum aliarumque huiusmodi disputationum materiam ob suam universalitatem suppediant, demonstrative discurrissent, ut fecerunt Geometriae et Arithmetici, bonam partem demonstrative Metaphysicae iam texuissent. Quo multas propositiones metaphysicas, quae modo latent, iam demonstratas, apud omnesque subinde firmas, stabilesque haberemus, eximio profecto emolumento pene omnium aliarum scientiarum, quae universaliori Metaphysicae subalternantur, uti innumeras habemus geometricas et arithmeticas pro caeteris mathematicis disciplinis Geometriae et Arithmeticae subalternatis. Idcirco ego, ut inicium faciam, et aliis (quo ulterius progrediantur) normam demonstrandi ex principiis metaphysicis praebam, postquam in singulis praedictis disputationibus metaphysicis, facta terminorum ad eas spectantium divisione, eorum idoneas explicationes, sive definitiones praemiserim, quaestionem unicam adiiciam exhibentem propositiones aliquot evidentes, tum per se notas, tum demonstratas ex terminis iam explicatis disputationis tunc praesentis, atque etiam praecedentium inter se collatis compositas. Id, quod etiam prosequar pariter in opere de Deo uno, quod iam coepi praelo disponere [vyšlo ve dvou svazcí v Rímě r. 1664 a 1674]. Iam praesentis quartus Tractatus de terminis, propositionibus, raciocinationibusque, sive argumentationibus universalissime sumptis, quae veluti materia sunt, ex qua omnis humana scientia coalescit, aget. In quinto Tractatu de scientia, et scibili in universum, deque eius proprietatibus, et speciebus, atque adeo de varietate scientiarum agendum est. Sextus denique Tractatus ipsam universalem Artem sciendi cum suis instrumentis, et regulis practicis exhibebit, quo totum opus concludetur.

[Za vzor v metodice práce slouží Izquierdovi aritmetika a geometrie, viz také předchozí sekci.] 

   Quod quidem ita ordinare fatagam, ut propositiones demonstratae principia et alias propositiones et quibus demonstrantur, semper supponant, prout scientiae demonstrativae iura deposcunt. Quinimo in caeteris quaestionibus de materia probabili semper quantum fieri possit curabo, ut propositiones ex iam praecognitis probentur: id enim methodus scientifica semper efflagitat, ut opus ipsum patefaciet suo loco. Quando autem ex doctrina postea tradenda praesentis propositionis probationem aliquam petere necesse fuerit, uti solet contingere, succincte, quantum commode possit, talis doctrina praeponetur, eius explicatione, probationeque remissa in suum locum, ut semper, quoad eius fieri possit, ex praecognitis procedatur. In casibus vero ubi notitia aliqua indigeam aliarum materiarum, quae, vel ad opus istud non spectat, vel eiusmodi sunt, ut de eis in illo ex professo fuse et per otium non oporteat tractare, quasdam de eis faciam, ac praemittam hypotheses, quibus breviter, et summarrie notitia earumdem desiderata, quantum sat fuerit, praebeatur, citatis interim locis Auctorum ubi ex professo, et fusius praebetur. Hoc enim pacto etiam in suis scientiis demonstrativis solent Mathematici propositiones quasdam ex aliena materia tractatas, quas lemmata vocant, ad demonstrandas proprietates materiae, de qua agunt, inferre.
    Conabor demum integrum opus omnibus legibus scientificae methodi in eo tradendae, quantum res tulerit, conformare. Ne autem augendo numerum librorum, aut parum, aut nihil scientiam augeam, ut fieri solet, cum tamen scientia suapte natura sine fine possit augeri, ut plane constabit ex dicendis in hoc opere ipso: perstrictis, qua brevitate possim, quaecumque in probatis Auctoribus idonec iam scripta circumferuntur, in aliis divitius insistam, quae vel notiora sint, vel aliquam illis lucem adferre possint. Arbitror enim nihil esse aliud excusa iam, stylo dumtaxat mutato, iterum, atque iterum typis excudere, quam laborem, sumptumque tum excudentium, tum legentium iterum, atque iterum absque ullo operae pretio multiplicare. Certe, non parum studentium utilitati consuleretur, si nullus iam liber permitteretur excudi, qui non maiori ex parte accrementum potius doctrinae in aliis libris iam impressae, quam repetitionem induceret. Verum enim vero, huic studentium, scribentiumque fastidioso gravamini, ipsorumque inutili laboris, temporis, vitaeque dispendio repetendi toties eadem in libris, qui typis mandantur, aliqualem ego fortasse hoc ipso in opere medelam offero, dum Artem mirabilem adinveniendi veritatem in scientiis humanis, easque in dies promovendi et in infinitum augendi tractabilem, apertam, a mysteriorumque involucris exolutam in lucem publicam produco. Ea quippe litterarum studiosi adiuti, dum in quaerendi novi, quae faciant, distinebuntur, a repretendis inutilier, quae iam sunt scita, forsan vacabunt. O utinam votis succedat effectus ad laudem et gloriam Omnipotentis Dei, Unigenitique Filii eius, et Virginis Matris. Vale.

ONLINE díky Universidad de Las Palmas de Gran Canaria.

Ad Izquierdův život a dílo: José Luis Fuerte Herreros např. v Historia de la Universidad de Salamanca (2002).
Ad Prefatio, viz Paolo Rossi Logic and the Art of Memory (1983) - přístupná celá 
   kapitola 5 (Artificial Memory and the New Scientific Method) a
   kapitola 6 (Encyclopaedism and pansophia)
Ad Izquierdova kombinatorika
  Karel Mačák "Matematické spisy vzniklé v jezuitském Klementinu" (2001), 
  Donald Ervin Knuth The Art of Computer Programming, Volume 4, Fascicle 4, (2006).


-------------
POSTSCRIPTUM 

Leibniz zmiňuje ve svém dopise z 16. června 1712 Des Bossemu, že v mládí do Pharu scientiarum nahlédl, že si z něho ovšem příliš nepamatuje. Des Bosse Leibnizovi poslal úryvky z tohoto Izquierdova díla, aby mu ukázal, kde je mezi ním a Leibnizem shoduje. Leibniz částečnou shodu uznal, např. že Bůh tvoří s morální nutností, ovšem na rozdíl od Izquierda, který popřel fyzickou nutnost, podle Leibnize Bůh tvoří i s fyzickou nutností - svobodný je pouze metafyzicky.

1 komentář:

  1. Takže univerzitní knihovna na Kanárských ostrovech již Izquierda volně k čerbě neposkytuje.

    OdpovědětVymazat

Licence Creative Commons
Poznámky pod čarou, jejímž autorem je Daniel D. Novotný, podléhá licenci Creative Commons Uveďte autora-Nevyužívejte dílo komerčně-Zachovejte licenci 3.0 Česko .
Vytvořeno na základě tohoto díla: poznamkypodcarou.blogspot.com